De Admirandis Coeli Characteribus

SECTIO PRIMA

In qua Differentiae Nota venit indicanda, qua Stellae Nebulosae à Stellis Occultis, et à Luminosis dissideant, atque proinde uniuscuisque Differentiae Diffinitio tradenda venit.

Nebulosae Stellae ab Astronomis consuevisse videntur, angusti quidam Coeli Tractus, quos, etiam sub Aethere desaecatissimo, veluti Nebulosos Nodos, vel Globos suboscuros cerneres: sed in eodem Coeli situ, et indelebiliter perseverantes: ita ut perpetuò ab eisdem Stellis fixis aequè distent.
Harum quamplurimae in Galaxia, vel iuxta Galaxiam attenduntur, praesertim in Australi Hemisphaerio: à via Lactea vero quam paucissimè removentur: neque enim à Lactea zona substantialiter differre videntur, ut ob id partes Galaxiae ab ea avulsae, censeantur esse, ac reputentur.
At Stellae, quas Ptolomeus Occultas, Copernices vero ac Recentiores Obscuras appellant, nequaquam Nebulosos tractus dixeris, sed Stellas caecas, nebuloso quodam quasi velamine obductas repraesentant; quatenus huiusmodi Stellas, non aequè transpicuas, et luminis claritate praeditas, sicuti, et reliquas Coeli Stellas excerneres: utrumque obscurum genus at Nebulosum omnibus patulum, et evidentissimum ob insignem magnitudinem: occultum vero valde exiguum, et absconditum, ita ut non nisi vehementi oculorum conatuà caeteris Stellis excerni possit.
Porrò Stelae Luminosae à Nebulosis in eo differre ab invicem videntur, quod Luminosae evidenter Stellarum densa multitudo, vel congeries appareat: secus autem Nebulosae, quae nebulosum Globum adamussim referunt, in quo nulla Stella conspicue pateat. proùt ex adiecto laterculo singulum Stellae genus ad sensum repraesentare licuit.

I. Diffinitio Nebulosa.

Nebulosae Stellae encomio, illum Coeli eminentissimi Tractum, vel Nexum decorandum venit, qui ad immediatum, seu nudum oculorum intuitum nebuculae speciem adamussim repraesentare valeat, quamvis deinde, ubi oculus prospicienti Tubospecillo corroboretur, nequaquam nebulosus nexus, aut simplex Stella, sed copiosa Stellarum coadunatio circumspectari videatur.
Et consequenter, Stella nebulosa nil aliud esse perhibet, nisi Stellarum tumultuosa in Aethere eminentissimo coadunatio, quae ob tòtidem luminum tenuissimorum confusam ad oculum irradiationem, sub specie unius nebulosi Globis ad sensum repraesentantur.

II. Diffinitio Occultae, Obscurae, seu Stellae Caecae.

Occultae vero Stellae encomio, angustissimus ille Coeli nodus insigniri debet, et dignus reputari, qui cum (…?), seu ad immediatum oculi intuitum, quasi Stalle nubilo Coeli Tractu obducta appareat, nihilominus ubi oculus prospicientis Tubospecillo munitus fuerit, & eumdem Coeli nodum excernere contigerit, tunc non Stellam simplicem, sed aut multiplicem, partibus distinctis, aut caecum quodam lucis iubat, indivisum cernere videbitur.
Et consequenter Stella occulta nil aliud esse perhibet, nisi arctissima tenuissimarum Stellarum in profundiori sinu coadunatio, quam vix oculus, Tubospecillo corroboratus, excernere poterit.

III. Diffinitio Luminosae.

Porrò Luminosam Stellarum, vel (congruentius) Constellationem, eam esse reputandam censemus, quae cum sit etiam Stellarum adinvicem coeuntium tumultuosa coadunatio; tamen, sive quatenus hae Stellae nobis propinquiores existant; sive quatenus maiores sint, & spatiosioribus abinvicem intervallis dissitae, partes ad vis umpatulae fiunt, prout patet evidentissimè in Coma Berenicis, quae cùm sub nota unius Luminosae Stellae à Ptolomeo indigitetur, Stellarum tamen densa multitudo in eo Coeli Tractu, nudis oculis attenditur. Secus autem accidit in Stellis nebulosis, quia in illis Coeli Tractibus nullae Stellae conspicuè cernuntur, sed omnes latent sub nebuculae specie, prout patet evidenter in Nebulosa Praesepis. Eadem est igitur omnibus comunis forma substantialis: videlicet, multitudo Stellarum in coitum conspirantium: sed non omnibus eadem forma accidentalis, nam quò ad aspectum Stellae Luminosae, à Nebulosis, & ab Occultis differunt, prout indigitavimus. Nam Stella Luminosa nil aliud esse perhibet, nisi patula Stellarum tumultuosa coadunatio: Nebulosa vero nequaquam patula, sed latens Stellarum congregatio.

Exemplaria nonnulla, ad rei maiorem explicationem facientia.

Quoties copiosam Gruum provenientium turbam e minus prospicimus, nisi grocitantium rumor exaudiretur, non possemus oculis distinguere, an atrae nubis involvulus, vel aliud quidpiam sit: at ubi ad verticem nostrum accesserint, ipsorum volitantium coordinationem, vel etiam numerum excernere poterimus. Sic Apum Agmen e minus indistinctum, vel fumosum turbinem esse concipies: at ubi accesserit, Apum esse multitudinem senties.
Cùm equidem è profunditate cuiusdam vallis, nubilo Coelo, quasi turbinosam Draconis caudam è nubibus extendi, mox in varios nodos contrahi prospicerem, statim è Coelo pluviosam tempestatem casuram conijciens, extimui: at accendens ad verticem convallis, reper(?)ingentem Muscionum ludentium multitudinem, me sociosque meos illusisse.
Ita fieri contigit in Caetu (?) Stellarum: man quamvis pari numero, & equali abinvicem intercapedine dissideant, ta ut in Coelo aequale spatium occupent: ubi tamen in profundiori Mundi sinu valde multùm à nobis removentur, sub angustiori visionis conu ad oculum referuntur,& confusa ad modum illarum species ad sensum necessario repraesentatur: è contra vero, ubi è decliviori Mundi sinu illuxerint nobis, iam partes illarum patulae fient. Possibile est autem, tantumdem Stellam occultam à ceteris Stellis patulis abesse, quantum hae patulae à nobis absunt.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *